timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in
requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesse
etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non
profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae
audierunt
ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit
sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem
operibus ab institutione mundi factis
dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus
die septima ab omnibus operibus suis
et in isto rursum si introibunt in requiem meam
quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii
quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter
incredulitatem
iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post
tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius
audieritis nolite obdurare corda vestra
nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio
loqueretur posthac die
itaque relinquitur sabbatismus populo Dei
qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit
ab operibus suis sicut a suis Deus
festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum
quis incidat incredulitatis exemplum
vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni
gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac
spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor
cogitationum et intentionum cordis
et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius
omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo
habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos
Iesum Filium Dei teneamus confessionem
non enim habemus pontificem qui non possit conpati
infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro
similitudine absque peccato
adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut
misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio
oportuno